- BARILLARIUS
- BARILLARIUSin Ordinatione Hospitii Ludovici IX. Franciae Regis inter Sanctos relati, A. C. 1261. officum fuit in Scancionaria Regia, cui cadorum vinariorum cura incumbebat. A' Barili seu Barillo, voce recentioris aevi, Ital. Barile, Gall. Baril, quae vini cadum, vas vinarium e ligno, denotat. Matthaeus Paris. in Vitis Abb. Misit barillos lagidibus et sabulô repletos etc. Inde Barillagium quoque, apud Hemereum in Augusta Viromanduor. A. C 1095. i. e. tributum, quod pro istiusinodi vasis vinariis praestabatur. Vide Car. du Frense Glossar. et Macros Fratres Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.